

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 14: Versus 15
Coenaculum grande.[ID.]Ecclesia magna, quae narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde:Circumamicta varietate[Psal. 44.]virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore.[BED.]Coenaculum lex spiritualis, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschae sacramenta et caetera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.